Back to Blog
Ostiarius newadvent5/11/2023 ![]() De tripoli uero, propter inopiam episcoporum, unus episcopus ueniat. Vt propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe ueterescunt, singulis quibusque annis concilium conuocetur, ad quod omnes prouinciae quae primas sedes habent de conciliis suis ternos legatos mittant, ut minus inuidiosi minus que hospitibus sumptuosi conuentus plena possit auctoritas esse. Deinde cauendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, cum eucharistiam non dari mortuis animaduertit. ![]() Vt corporibus defunctis eucharistia non detur dictum est enim a domino: accipite et edite cadauera autem nec accipere possunt nec edere. ![]() Vt etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum salis quia, si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catechumenos oportet mutare. Vt ordinatis episcopis uel clericis prius placita concilii conculcentur ab ordinatoribus eorum, ne se aliquid aduersus statuta concilii fecisse adserant. Vt primum scripturis diuinis instructi uel ab infantia eruditi, propter fidei professionem et assertionem, clerici promoueantur. Vt ante xxv aetatis annos nec clerici ordinentur nec uirgines consecrentur. Ceteri etiam primae sedis episcopi ex consilio episcopi carthaginensis ecclesiae primatus prouinciarum suarum constituendos esse professi sunt. Primatum proprium mauritania sitifensis, cum id postularent, habere permissum est, inchoantibus mauris. Cresconius villeregiensis episcopus, qui tubuniensis ecclesiae cathedram tenuisse dicebatur, plebe sua, hoc est villeregiensis ecclesiae, iussus est esse contentus.Įt hoc placuit, ut a nullo usurpentur plebes alienae. Placuit, propter errorem aui saepe solet oboriri, ut omnes africanae prouinciae observationem diei paschalis ab ecclesia carthaginensi curent accipere. Eos etiam qui ducunt: erat quando non erat, et: quia ex nullis existentibus factus est uel ex alia substantia, dicentes mutabilem filium dei, hos anathematizat ecclesia catholica et apostolica disciplina. Credimus in deum patrem omnipotentem, uisibilium et inuisibilium factorem et in unum dominum iesum christum filium dei, natum de patre unigenitum hoc est de substantia patris, deum deo lumen de lumine deum uerum de deo uero, natum non factum, unius substantiae cum patre (quod graeci dicunt omousion) per quem omnia facta sunt siue quae in celo siue quae in terra propter homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, homo factus per virginem mariam passus est et resurrexit tertia die, ascendit in caelos, uenturus iudicare uiuos et mortuos in spiritum sanctum.
0 Comments
Read More
Leave a Reply. |